- MANDANIS
- MANDANISGymnosophista insignis, quem cum Alexander per internuntios ad Iovis filii epulum vocari iussisset, et parenti amplissima praemia, detrectanti vero gravissimum cruciatum proponeret, constantissime ferunt respondisse. Nec illum Iovis filium esse, qui magnae parti terrarum imperaret: nec se illius donis permoveri, cui nulla esset satietas, nec minas pertimescere, quod viventi India abunde multa esset suppeditatura: mortem vero tantum abesse ut formidaret, ut multis etiam votis eam expeteret, quae sese marcidâ seniô carne liberatum, in puriorem, meliorem que vitam immutaret. Strab. l. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.